[00:00.000] 作曲 : Ozseb Aron Toth[00:00.000]Cum subit illius tristissima noctis imago,[00:14.276]quae mihi supremum tempus in urbe fuit,[00:27.703]cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,[00:41.026]labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.[00:55.053]iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar[01:08.768]finibus extremae iusserat Ausoniae.[01:22.430]nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:[01:35.178]torpuerant longa pectora nostra mora.[01:48.761]non mihi servorum, comitis non cura legendi,[02:01.927]non aptae profugo vestis opisve fuit.[02:15.197]non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus[02:28.154]vivit et est vitae nescius ipse suae.[02:40.902]ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,[02:53.937]et tandem sensus convaluere mei,[03:07.651]alloquor extremum maestos abiturus amicos,[03:20.712]qui modo de multis unus et alter erat.[03:33.773]uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,[03:46.861]imbre per indignas usque cadente genas.[03:59.765]nata procul Libycis aberat diversa sub oris,[04:12.565]nec poterat fati certior esse mei.[04:25.052]quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,[04:37.538]formaque non taciti funeris intus erat.[04:50.730]femina virque meo, pueri quoque funere maerent,[05:03.217]inque domo lacrimas angulus omnis habet.